Antiquitus Romanos pudebat tibiis canere, quod contra Graecis homines liberos maxime decere videbatur. Apud Athenienses pueri nobili genere a prima aetate musicam discebant. Cum Alcibiades Atheniensis apud avunculum Periclen puer artibus ac disciplinis liberalibus erudiretur, arcessi Pericles Antigenidam tibicinem iussit, quem Graeci optimum musicorum illius aetatis habebant, ut eum canere tibiis, quod honestissimum tum videbatur, doceret. Cum autem puer traditas sibi tibias ad os adhibuisset et buccas inflatas vidisset, deformitatis vultus sui eum puduisse dicitur, quam ob rem tibias infregit abiecitque. Ea res cum percrebruisset, omnium tum Atheniensium consensu illa disciplina desita est nec quisquam amplius nobili loco eam discere voluit.