Ut me conferrem ad explicandam philosophiam, peropportune accîdit quod in casu gravi civitatis nec in armis civilibus tueri meo more rempublicam possem, nec reperirem quid potius agerem. Dabunt igitur mihi veniam mei cives vel gratiam potius habebunt, quod, cum esset in unius (= Caesaris) potestate res publica, neque ego me abdîdi neque deserui neque adflixi, neque ita gessi, quasi homini aut temporibus essem iratus, neque porro adulatus sum aut admiratus, quod alter fortunam maiorem meä haberet. Id enim ipsum a Platone philosophiaque didiceram: naturales esse quasdam conversiones rerum publicarum, et eas tum a principibus teneri, tum a populis, aliquando a singulis. Quod haec acciderant nostrae rei publicae, id nos, pristinis muneribus orbatos, impulit ut studia philosophiae renovare coeperimus, ut et animus molestiis hac potissîmum re levaretur et prodessemus civibus nostris, quacumque re possemus Quare Cicero philosophiae operam dederit aut philosophiae studiis incubuerit.
Traduzione dal libro lectio brevio
Clicca qui per la traduzione